ACCUBITA seu ACCUBATIONES

ACCUBITA seu ACCUBATIONES
ACCUBITA seu ACCUBATIONES
Graecis ἀνακλιντήρια, quod Reclinatoria vertit Wiltainus Abbas in Cant. Cantic. c. 2. Lexico Graec. MS. Regio, definiuntur, ςτρωμναὶ μαλακαὶ εἰς ὕψος ἠρμέναι, lecti molles in altum aggesti; et Balsamoni in can. 74. Synodi Trull. ut et Iohanni Episc. Citri in Respons. ad Cabasilam, Accubitum vocatur, ἅπαν ςτρωμνῆς κατασκἐυκτμα εἰς ὺψοςν᾿ρμένον καὶ μαλακον`, Omnis lecti apparatus editior et delicatus. Θρόνον ἀνακλιτον vocavit Plut. in Romulo etc. Car. du Freine Glossar. Occurrit vox apud Ael. Lamptid. in Heliogab. c. 34. Nec cubuit in accubitis, nisi quae pilum leporinum haberent, aut plumas perdicum subalares etc. Nempe Accuhita recentioribus dicta sunt, quae Veterib. triclinia. Iuvenalis vetus Interpres ad Satyram 4. Apud Veteres Accubitorum usus non crat., sed in lectulis discumbentes manducabant. Ubi Veterum lectos tricliniares et posteriorum accubita, quasi penitus diversas res facit: quia ipsius aetate Accubitorum forma longius receslerat a lectis convivialibus priorum; Sed initio nihil admodum ab iis differebant. Postquam vero ab usu recesserunt Triclinia, et forma eorum mutata et pro Tricliniis Accubita et Stibadia dici coeperunt, Unde Hieronymus Ezech. c. 46. v. 21. Accubita vertit, quae Aquila, inquit, ςτιβάςας interpretatus est. Tum figura eorum semicircularis coepit, atque inde Sigma nomen invenit: cuiusmodi lecti, non secus actriclinia, semper unum mensae latus a convivis liberum praestitere, qua videl. fercula inferebantur, nesupra humeros et capita accubantium aut inter latera, cum magnâ incommoditate convivarum, inferenda essent, erc. Quo omnino respiciens vetus ille Interpres, Accubita, i. e. Sigmata, tricliniis opposuit. Fu?re igitur discubitorii lecti Accubita; Sed viliores et levioris operae, quales erant militum in castris. Suidas. Στιβάδες φορμίωνος ἐπὶ τῶ ἐυτελῶν, ςτροιτηγὸς δε ην᾿ φορμίων: ςτιβάδες δὲ ἐκες` οἱ ςτρατιῶται χαμευνοῦϚι: λιτος` δὲ ἦν καὶ πολεμικος` καὶ ςτιβας` χαμαςκόιτων AKOYBITON ἀπὸ ρ´άβδων. Interim etiam delicatiores lectos ad discumbendum sic fuisse dictos, nec Latinis tantum, sed etiam Graecis scriptoribus, constat liquido ex dicto can. 74. Concilii in Trullo, et observatione Patrum ad illum can. Ait Canon, Οὐ δεῖ εν τοῖς Κυριακοῖς, ἢ εν ταῖς Ε᾿κκλητίαις τὰς λεγομένας Α᾿γάπας ποιεῖν καὶ ἔνδον εν τῷ οἴκῳ ἐςθίειν καὶ ἀκούβιτα ςτροωνύειν. Quae verba ita exponuntur in Pandectis Iuris Canonici Graecor. Α᾿κούειτον λέγε ται ἅπαν ςτρωμνῆς κατασκἐυασμα εἰς ὕψος ἠρμένον καὶ μαλακον`, ἀκούμβω γὰρ παρὰ τοῖς λατίνοις τὸ ἀναπίπτω etc. In Ep. Valeriani Aug. ad Zozimianum Procurator. Syriae, Accubitalia Cypria sunt, quibus instruebantur et insternebantur Accubita; vestes de cataclitis Tertullian. de Pall. c. 3. Cataclita enim, κατάκλιτα sunt, Accubita, tori nempe, quibus ad mensam accumbitur: nam κατακλίνεςθαι est ad mensam accumbere, et κατάκλιϚις, accubitio. Quae tricliniares aut accubitales vestes, quia pictae utplurimum et auro purpuraque insignes erant, ut pater ex Luciano in Conviv. Lapitharum; ἡμεῖς κατεκλινόμςθα, πορφνρίδας ὑπόβαλόντεςτ, Accubuimus purpurâ substratâ: et Corn. Nepote apud Plin. l. 9. c. 39. Quâ purpurâ (Tyriâ dibaphâ) quis non iam tricliniaria sacit? Imo noc de purpurâ tantum illâ, sed et aurô clavata, ut et mantelia, quibus mensa sternebatur et mappae: quorum mentio multis locis apud Historiae Aug. Scriptores, etc. Hinc Tertullianus loc. cit. pavoni tribuit plumam vestem et quidem de cataclitis; sed de hâc re vide infra suô locô. Quemadmodum porro cenationes olim a numerô lectorum distinguebantur, erantque oeci alii τρίκλινοι, alii πεντάκλινο:, ἑξάκλινοι et ita deinceps: sic postea suere τετρακούβιτα, ἑξακούβιτα, arque ita alia. Luithprandus Histor. l. 6. Est domus iuxta Hippodromum, Aquiloncm versus, mirae et altitudinis et pulchritudinis, quae Decaenneacubita vocatur: quod nomen ab re, sed ab apparentibus causis sortita est: δέκα enim Grcce, Latine decem: ἐννέα: novem: cubita aut (Salmas. mavult, Accubita autem) a cubando inclinata vel incurvata possumus dicere. Sed et Cenationes ipsas dixere Accubita. Anastasius de vitis Pontisicum in Gregorio III. Accubita quae sunt ad B. Petrum in ruims posita, a fundamentis noviter restauravit atque depinxit. Sie iterum in Leone III. et IV. Porro, etiam ad alios, quam ad Graecos Latinum hoc verbum transiîsse, e Rabbinorum scriptis apparet, in quibus Gap desc: Hebrew sunt Accubita. Vide Salmas. ad Lamprid. loc. cit. atque infra, in vocibus Sigma et Stibadium, quas idem, quod Accubita, Vir. Cl. significare ait.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”